monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > sectio 14 > 14 > 59 > 42 > sectio 8 > sectio 22 > csg51.202 > sectio 24 > sectio 27 > 49 > sectio 22 > sectio 24 > 43
Beda, De Temporum Ratione, XLII. De saltu lunae. <<<     >>> XLIV. De circulo decennovenali.

CAPUT XLIII. Quare luna aliquoties maior quam computatur, appareat. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Notandum sane quod huius ratio saltus lunaris, longa sui facit exundantia crementi lunam aliquoties maiorem quam putatur videri, adeo ut etiam die tricesima csg248.158 vesperascente illam non gracilem in coelo apparere contingat, et quanto circuli decennovenalis terminus amplius instat, tanto hoc crebrius patiatur causa existente perspicua, quod saltus ille, de quo loquimur, iam maxima tunc sit ex parte perfectus. Sed in naturalis assertione veritatis, quae et Nicaeno concilio probata firmatur, haec est specialiter regula tenenda, ut lunae aetatem non iuxta quosdam a meridiana vel dimidia post meridiem, sed a vespertina potius hora mutare noverimus, csg250.284 quia nimirum luna quae vespere primum mundo exorta est vespertinis ex eo semper bnf1615.60 v horis necesse est aliam aliamque sumat aetatem, singulas quasque vicenis et quaternis bnf7296.53 explicans horis, sicut e contrario sol qui mane primo ortus est, teste Genesis Scriptura a mane usque ad mane diem complevit unum.
2 Quid enim rationis est lunae mutationem meridianis computari ab horis, cum nec imposita tunc in coelo, nec sit regressa super terram, sed nec ulla legis csg251.105 solennia meridianis vel pomeridianis, sed omnia vespertinis incipiant simul et consummentur in horis? Nisi forte quia Adam peccans ad auram post meridiem increpatus a Domino, et de paradisi gaudiis est pulsus, ad remunerationem coelestis vitae quam saeculi huius aerumna mutavimus, mutatio lunaris, quae crementis decrementisque perennibus labores nostros imitatur, in ea specialiter qua exulare coepimus debuit hora notari, ut ex ipsa lunaris bmv343.128 r hora mutationis quotidie bav1449.85 r versiculi illius admoneremur, quia stultus ut luna mutatur, nam sapiens cum sole permanebit, suspiraremusque, ad illam ardentius vitam pace aeterna beatissimam, quando erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter sicut lux VII dierum. Verum quia, sicut scriptum est, a luna signum diei festi, et quo modo prima lunae lux a vespera mundum irradiavit, ita omnis dies festus in lege a vespera initiari, in vesperam perfici debere praecipitur, congruentius aetas csg250.285 lunaris a vespertina hora quam aliunde nova computabitur, eamdemque aetatem quam vespere inchoat, sequentem usque servabit ad vesperam.
3 Et siquidem eam paulo ante vesperam accendi a sole contigerit, mox sole occidente primam computari et esse necesse est, quia videlicet illam temporis horam, qua primum terris fulgere coepit, adiit. Sin autem post occubitum solis accendatur, non tamen primam priusquam vesperam viderit, sed tricesimam potius oportet aestimare. Etiam si XXIII horas post occasum solis accensa suppleverit, illam tamen quam occidente sole habuerat, ne primae conditionis ordo turbetur, usque ad alium eius occasum retinere debebit aetatem.
4 Nec mirum lunam cum tot horas nova transegerit manifestam in coelo monstrari cum aliquoties etiam sexta vel septima bnf1615.61 r post accensionem appareat hora. Saepe namque evenit, maxime posita ea in Ariete, una eademque die illa mane simul csg248.159 et vespere cerni, motu videlicet ascensionis circa meridiem facto. Quod si qui gravius huic insistens quaestioni, dixerit se novam lunam eo anno bnf13013.116 quo saltus inserendus est, hoc est, ultimo circuli decennovenalis biduo priusquam prima caneretur multis cum testibus vidisse, id est, quarto Nonarum Aprilium die, cum eiusdem anni XIV luna paschalis in circulo memorato XV Calendarum Maiarum sit adnotata, ideoque non nisi pridie Nonas Apriles esse prima bav1449.85 v valeat, rationemque a nobis huius causae exegerit, hic nostra pusillitas, ne sui fragilitate deficiat, ad paternae, imo divinae auctoritatis auxilium concurrat.
5 csg250.286 Paternae etenim auctoritatis subsidio fulcimur, dum Nicaenae synodi scita sectamur, quae quartas decimas festi paschalis lunas bmv343.128 v tam firma stabilitate praefixit, ut decennovenalis earum circuitus nusquam vacillare, nunquam fallere possit. In quo videlicet circuitu, lunam pascsg251.106chalem anni de quo agitur II Nonas Aprilis fieri primam nulli calculantium in dubio est.
6 Ideoque hanc aliter definire bnf7296.54 nulli fidelium fas est. Quid enim? numquid credendum est quia illam quam nos IV Nonas Aprilis novam vidimus lunam, nemo viderit de illis CCCVIII pontificibus qui in Nicaeno concilio residebant, nemo de minorum coetu graduum, qui illorum consiliis aderant et statutis, et non potius intelligendum, quia cum lunam anni illius paschalem a pridie Nonas Aprilis incipere signabant, aliud maius periculum per hoc declinaverint, ne videlicet si aliter decernerent, indissolubilis ille communium annorum et embolismorum status solveretur, quem inviolabiliter observandum divinae legis auctoritate Hebraeis tradentibus agnoverant?
7 Sed et specialiter divinae auctoritatis indiciis observantiam lunarem quam tenemus defendimus. Legimus namque, scribente beato Cyrillo Alexandriae episcopo, quia Pachomius monachus insignis factis apostolicae gratiae, fundatorque Aegypti coenobiorum, ediderit bnf1615.61 v ad monasteria quae regebat litteras, quas angelo dictante perceperat, ut non errorem incurrerent in solemnitatis csg250.287 paschalis ratione, scirentque lunam primi mensis in anno communi et embolismo. Legimus, eodem referente Cyrillo, quia si non scripsisset synodus Nicaena cyclum lunarem primi mensis, sufficeret cyclus lapidis selenitis in Perside ad exemplum rationis paschalis, cuius candor interior cum luna primi mensis crescit et decrescit. Legimus, item, bav1449.86 r scribente sancto Paschasino Lilybaei antistite ad beatissimum papam Leonem, quia tempore Zosimi papae cum esset ultimus circuli decennovenalis annus, et declinarent quidam decimo Calendarum Maiarum die Pascha tenere, celebrantes octavo die Calendarum Aprilium, id est, pro embolismo communem tenentes annum, quae esset paschalis observantiae veritas multiplici miraculo supernae virtutis claruerit.
8 'Quaedam, inquit, csg248.160 vilissima possessio Melthinas appellatur, in montibus arduis ac sylvis densissimis constituta, illic perparva atque vili opere bmv343.129 r constructa ecclesia est, in cuius baptisterio nocte sacrosancta paschali, baptizandi hora, cum nullus canalis, nulla sit fistula, nec aqua omnino vicina, fons ex sese repletur, paucisque qui fuerint consecratis, cum deductorium nullum habeat, ut venerat aqua, ex sese discedit. Tunc ergo sub sanctae memoriae papa Zosimo usque ad lucem aqua non veniente, non consecrati qui baptizandi fuerant recesserunt.
9 Illa vero nocte quae lucescebat in diem Dominicam, decimo die Calendarum Maiarum, fons sacer hora competenti repletus bnf13013.117 est; evidenti ergo miraculo claruit occicsg251.107dentalium partium fuisse errorem.' Liquet itaque quia vetus haec csg250.288 de hac aetate lunari quaestio est, etiam olim beati papae Leonis industria diligenter exquisita, ipsa est quae longam inter Orientis et Occidentis Ecclesias gravemque controversiam fecit.
10 Haec et Hilarium papam post tot Nicaeni concilii tempora novum cyclum petere, et Victorium paschalem novum condere persuasit. In huius certamine praefatus papa Leo adnitente Prospero viro doctissimo ac disertissimo vincere sedulus, instans tandem unanimitate eorum qui Nicaenae synodi bnf7296.55 decretis invincibiliter adhaerebant laudabiliter vinci gaudebat.
11 Unde mihi meisque in eadem bnf1615.62 r quaestione nil melius agendum, nil dicendum reperio, quam quod illum fecisse comperio, qui nobis in tantum scientia, merito, auctoritate praecellit, certam videlicet Patrum reverendissimorum sententiam in bav1449.86 v eis quae nobis dubia sunt et incerta sectari. Neque enim putandum est nos vel acutius antiquis diversitatem lunaris discursus deprehendere, vel salubrius posse dignoscere, quae in eadem diversitate potissimum sit via sequenda.

bav1448.152 bnf2389.110

Beda, De Temporum Ratione, XLII. De saltu lunae. <<<     >>> XLIV. De circulo decennovenali.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > sectio 14 > 14 > 59 > 42 > sectio 8 > sectio 22 > csg51.202 > sectio 24 > sectio 27 > 49 > sectio 22 > sectio 24 > 43

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik